monumenta.ch > Plinius > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 36, 8
{III} nimirum ista omisere moribus victis, frustraque interdicta, quae vetuerant, cernentes nullas potius quam inritas esse leges maluerunt. haec atque quae secuntur meliores esse nos probabunt. quis enim hodie tantarum columnarum atrium habet? sed priusquam de marmoribus dicamus, hominum in iis praeferenda iudicamus pretia. ante igitur artifices percensebimus.